monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 93
{XXV} infra haec omnia planiora. ab Indo Ariana regio, ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, Touberon et Arosapen. oppidum Artacoana, Arius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta.